Liber Deuteronomii*

Caput 25: Versus 13

Non habebis in sacculo.In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait:Pondus magnum et pusillium, et mensurae duplices, immundae sunt apud DeumProv. 20..ISID.Non habebis in sacculo.Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei praedicamus districtioribus praeceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere praeceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde:Abominatio est Domino pondus duplexProv. 20..
(* Traductions européennes)